- TRIDENTUM
- TRIDENTUMItalis Trento, Gallis Trient, Anglis Trente, urbs Comitatus Tirolensis, satis culta, ad Athesim fluvium sita, vetus est, et eam in decima regione Italiae, inter meditertaneas collocant, Plinius, l. 3. c. 19. et Strabo, vulgo Trent. Conditam volunt a Gallis; et ita Trogus prodidit, l. 20. c. 5. nomen habere creditur, vel a tribus torrentibus, qui e montibus hîc in Athesin defluunt: vel a tribus altissimis montium cacuminibus, quae propinqua sunt, vel a Neptuni tridente: Tridentinos enim constat coluisse Neptuunum, cuius effigies cum fuscina adhuc exstat, in lapide pervetusto in templo B. Vigilii. Urbem muro cinxit Theodoricus, Ostrogothorum Rex, usus ad structuram lapide quadratô. Sermo civibus partim Germanicus, partim Italicus, et ut inter se linguâ, sic moribus etiam diversi sunt. In hac urbe celebratum est Concilium illud famosum, An. c??? ??? XLVI. sub Paulo III. Mercat. Baudrando fuit caput Tridentinorum, in Rhaetia propria, in valle, inter altissimos montes; sub Episcopo proprio, sub clientela tamen Imperatoris uti Comitis Tirolis, 18. milliar. Germanic. ab Oeniponte in Meridiem: uti 6. a Bolsano, 4. a proxima ora lacus Benaci in Caeciam, 8. a Verona in Boream. Hîc instante ad petitionem Protestantium, Carolô V. Imperatore, (Namque et Lutherus A. C. 1518. provocavit a Pontifice ad Concilium, quod illô superius esse iam Conciliô olim Constantiensi et Basiliensi definitum, et Spirensi Conventu A. C. 1526. habitô decretum fuit, ad constituendam religionis formam legitimô opus esse Conciliô, quod dum habeatur, ita sese gerere debere omnes, quô sui facti rationem Deo Caesarique reddere queant.) tandem famosum illud Concilium, a loco Tridentinum dictum, a Paulo III. A. C. 1545. convocatum est; sed ita, ut Andr. Dudithius I pisc. Quinqueccl. epist. ad Macim. II. scripserit, Episcopos larvas, non homines, sed simulacra, quae nervis moverentur alienis, et Daedali statuas fuisse. Initium die 7. Ianuar. factum, primâque sessione monens Episcopus Bitontinus, confluerent ad Concilium tamquam equum Troianum, offendit Patres. Postquam septem habitae sessione, et in illis doctrina Ecclesiae Romanae confirmata, Bononiam, sub praetextu aeris minus salbubris, Caesare frustra retinente, Concilium translatum est: nihilominus Episcopi, qui Caesareae ditionis erant, Tridenti substiterunt. Annô postmodum 1551. postquam interea liber Interim Germaniae obtrusus fuit, Iulius III. Concilium Tridenti instauravit: cui Protestantes, nisi cautionem, quâ olim Bohemis Basileae cautum fuerat, haberent, interesse recusârunt. Et Rex Galliae Henricus II. Conventum, non Concilium vocait. Hîc tres rursus sessiones habitae, in quibus Transubstantiatio aslerta, et Sacramentorum numero Paenitentia, cum extrema Unctione accessit. Adventante dein Mauritiô Saxone, diffugêre omnes, A. C. 1552. quô cum a Carolo Paslavii pax Religionis concesla eslet Germaniae, quod postea comitiis Augustanis a Ferdinando I. confirmatum, Paulus IV. utrique vehementer succensuit. Pius dein IV. idem Tridenti A. C. 1561. denuo redorsus est, missis ad Germaniae Principes literis cum inscriptione, Dilecto filio, Nobili viro, Duci vel Comiti; quas non resignatas remisêre, cum nec iurisdictionem ullam Pontificis se agnoscere, nec penes illum esse Conciliumconvocare, dicerent. Daniae quoque Rex irritatus, mandata Pontificia cognoscendi cupidum se maguopere non esle, respondit. Elizabeta autem Angliae Regina Legatum e Belgio in Angliam traicere prohibuit.Inchoatô Concilô Guido Faber Legatus Caroli IX. Galliae Regis Reformationem Ecclesiae obnixe ursit, sed ab Italis Praesulibus, cum scommate, Gallus cantat, irrisus est. Idem Rex cum calicis usum in S. Cena peteret, venenum Gallis non esse propinandum, Cardinalis S. Angeli respondit. Quod cum et Ferdinandus Imperator et Albertus Bavariae Dux, poposcissent, frustra fuêre. Vide in voce Calix. Cum iidem Sacerdotibus coniugium concedi vellent, responsi locô acceperunt: Matrimonium Presbyteris concedere, non aliud esse, quam Hierarchiam Ecclesiasticam destruere, et Pontificem redigere ad Romae solius Episcopatum. Tandem dissolutô Conciliô A. C. 1564. Pius IV. Patribus redeuntibus, summas egit gratias, quod tantum auctoritatis Pontificiae rationem habuissent. Interim Synodus haec a Germanis spreta, a Gallis non admissa est: et Claudius Sanctius, celeberrimus Theologus Lotharingo Cardinali a consiliis, in Concilio Tridentino plus nobis, quam Spiritui S. tributum esse, dicere solitus est. Claudius quoque Espensaeus, in Com. ad Timoih. merito, inquit, in Concilio Basil. Ludovicus Arelatensis Cardin. questus est, in Conciliis id demum fieri, quod nationi placeat Italicae, et haec illa Helena est, quae nuper Tridenti obtinuit. Vide Thuani incastrati Histor. P. Suavem, Polanum, in Hist. Concil. Trid. Heideggerum in Examine eius, Laetum, Comp. Histor. Univ. Hinc ditio Tridentina: provinc. Italiae antea, nunc pars Australis Comitatus Tirolensis, a quo ad Boream terminatur, sicut ditione Venetâ, ab Ortu, Occasu et Meridie. German. Siffit von Trient, Italis Vescovato di Trento, Gallis Evesche de Trente. Sub imperatore ut Comite Tirolis. Episcopus tamen Tridentinus possidet in eo tractu plurima loca, ipsumque Tridentum; Hinc Princeps Tridentinus dicitur, sed sub clientela Comitatus Tirolensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.